- LEPINUS
- LEPINUSmons Italiae, Monte Segni, in quo Signia urbs, vino celebris: Iugum est montium Latii valde extensum, inter Latinam et Appiam viam, quod vulgo le montagne di Segni dicitur, et ubi altius consurgit, la montagna di Carpineto. Campaniam vero Rom. in duas prov. la Campagna et la Marina, distinguit. Baudr. Columella l. 10.Quae Marrucini, quae Signia monte Lepino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.